- SPELUGA vulgo SPLUGEN
- SPELUGA, vulgo SPLUGENinsignis Rhaetiae primo foedere vicus, teste Willichiô in Tacit: per quem iter faciunt, qui Curâ in Italiam per Aviculam aut Ursum proficiscuntur. quibusdam videtur Curia Taversede Antonini. Huic vero Tarvesede hodie Masium est, in valle S. Iacobi, supra Clavennam, ubi quoque regia erat via, Soprech. Pallad. Rhaet. l. 10. Hic Splugae, vel Spelugae mons, Adulae proximus, cuius meminit Iovius l. 15. Latinis Uriulus, vel Culmen Ursi, Rhaetis Colmo del Orso, Germanis der Urseler oder Splugerberg, Vigenereo S. Bernardini mons, quibusdam etiam Avicula dictus. In hoc columnam Iulii Caesaris extare, ait Simlerus Commentar. de Alpibus. Eius ad radicem fluv. oritur Lira, vallem Clavennensem intersecans: cui valli ad Ortum adiacent montes, Furcula, et Sanct Iori. Iohan. Baptift. Plantinus Helvet. Nov. Antiquâ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.